라틴어 문장 검색

Non aliud formidolosius fama bellum fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 2:1)
Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 20:1)
Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 10:4)
Sed divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus, P. Clodio tribuno plebis duce, socii vivique regis confiscationem mandaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 3:1)
Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 4:1)
Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 7:1)
"Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis."
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 7:4)
Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucada insulam montemque Leucaten et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 4:1)
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem inritat animi virtutem, effringere ut arta naturae primus portarum claustra cupiret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:2)
Adde quod absumunt viris pereuntque labore, adde quod alterius sub nutu degitur aetas, languent officia atque aegrotat fama vacillans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:1)
cum tamen his posset sine rebus vita manere, ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:7)
quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam aeternis famae monimentis insita florent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:2)
tantum spirantes aequo certamine bellum magnis [inter se] de rebus cernere certant, cum semel interea fuerit superantior ignis et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:5)
umor item quondam coepit superare coortus, ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:11)
quod genus Idaeis fama est e montibus altis dispersos ignis orienti lumine cerni, inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION