라틴어 문장 검색

rex ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus retractis castris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 215:1)
tres, quae ex Asia profectae eundem portum tenuerant, naves audita exercitus clade Ephesum redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 250:2)
et facile apparebat quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 352:1)
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata erant - et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 470:1)
classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 486:1)
Romani, ubi primum aquilones - ii namque per aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:1)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 506:2)
his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 508:1)
Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:1)
nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 52:1)
in portum quem vocant Achaeorum classem primum advertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 95:1)
subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 110:1)
paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 110:2)
classem instructam paratamque in portu stare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION