라틴어 문장 검색

Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret Peneo stagnante palus et mersa negaret arva coli, trifida Neptunus cuspide montes impulit adversos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:91)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
compresso mons igne tonat claususque laborat Mulciber:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:256)
frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum spumat et inlisa montem circumtonat unda.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:137)
iam pascua fumant Cappadocum volucrumque parens Argaeus equorum, iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo monte Cilix.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:17)
dextra laevaque revinctus haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae, ut fera, quae nuper montes amisit avitos altorumque exul nemorum damnatur harenae muneribus, commota ruit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:235)
sic mons Aonius rubuit, cum Penthea ferrent Maenades aut subito mutatum Actaeona cornu traderet insanis Latonia visa Molossis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:251)
qualis erit terris, quem mons Euandrius offert Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:4)
ecce Palatino crevit reverentia monti exultatque habitante deo potioraque Delphis supplicibus late populis oracula pandit atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:11)
occulto temptabat tramite montes, si qua per scopulos subitas exquirere posset in Raetos Gallosque vias.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:95)
nunc desolatus et expes debita pulsato reddit spectacula monti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:110)
stipatus adhuc equitumque catervis integer ad montes reliquo cum robore cessi, quos Appenninum perhibent.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:118)
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, qua mons arte patens vivo se perforat arcu admisitque viam sectae per viscera rupis, exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:216)
campi montesque latebant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:89)
ut iam trans fluvium non indignante Chauco pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim Gallica Francorum montes armenta pererrent;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:118)

SEARCH

MENU NAVIGATION