라틴어 문장 검색

in Samnio Cluviarum praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum occiderant deditos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 433:1)
etiamne circumsedebimur inquit in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 504:1)
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:1)
effigies immo, umbrae hominum, fame frigore, inluvie squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 415:1)
licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 429:1)
ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt - et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri, - tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 578:1)
postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 77:1)
plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 482:3)
nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 526:1)
tandem ultima ausi passique,cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 740:2)
cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 182:1)
nam et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 248:1)
ex quingentis septuaginta qui in praesidio fuerunt minus dimidium ferrum famesque absumpsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 259:4)
multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 384:1)
Casilinum a Poenis obsessum ita fame vexatum est ut lora et pelles scutis detractas et mures inclusi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 6)

SEARCH

MENU NAVIGATION