라틴어 문장 검색

opus veritatem professum numquam (ut arbitror) sciens silentio ausus corrumpere, vel mendacio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 9:2)
Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 2:1)
et quorum hic super continent eorum historiae minime ad nostram pervenit notitiam, sed in quantum per seriem litterarum seu per antiquos homines potui veraciter scire, hic scrivere delectatus sum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 25)
Scitis, quia sumus omnes fratres in Christo?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1131)
Scimus, quia unum patrem vocamus in coelis.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1133)
Ergo si scitis, quod fratres sumus, sive liber et servus, sive pater et filius.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1135)
cum haec signa videritis, scitote, quia prope est die Domini magnus et manifestus?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1151)
Illisque absolutis conventum habuit imperator cum primoribus et optimatibus Francorum de pace constituenda et conservanda inter filios suos et divisione regni facienda in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere debuisset, si superstes illi eveniret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:1)
Nos scimus, qui estis, et vultis, ut ad vos redeamus;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:7)
Se misere seruire sciat, qui seruit iniquo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:16)
Sed falli timeo, quia me tua lingua fefellit, Preteriti racio scire futura facit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:10)
Qui tibi dormitat scit uigilare sibi.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:18)
Nemo sciet, inquit, obito.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:9)
igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
(아풀레이우스, 변명 2:7)
quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa conuictus est.
(아풀레이우스, 변명 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION