라틴어 문장 검색

Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 3:1)
Religentem esse oportet, religiosus ne fuas, cuius autem id carmen sit non scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 2:2)
Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas , ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus " et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 13:1)
Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 7:1)
Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 8:1)
In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:1)
et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 1:2)
Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 3:1)
Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περι` ̓Ενθουσιασμοῦ scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 2:1)
Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 3:1)
Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:1)
supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit Proposuit, inquiunt, dicturum causas quamobrem videatur esse 'arduum,' res gestas scribere ';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:5)
Non enim causa videri debet cur historiae opus 'arduum' sit, quod hi qui legunt aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 5:1)
Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:3)
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION