라틴어 문장 검색

nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 150:1)
Simile est hoc figurae, quam vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:7)
per omnes enim figuras tractari potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 188:1)
Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut usque adeone mori miserum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 189:2)
tropus est verbi vel sermonis a propria significatione aliam cum virtute mutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 220:1)
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, , necessarios maxime atque receptos exsequemur, haec modo his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios verbis propriis alios tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 221:1)
Mihi hanc figuram esse magis placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:5)
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor libro, quem inscripsit ὕμνουσ. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 290:1)
cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 2:1)
nam plerique has tropos esse , quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:1)
nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:3)
est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:1)
figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:2)
horum nihil in figuras cadit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 7:4)
nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION