라틴어 문장 검색

postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, scire licet perquam pauxillo posse minores esse vel exigua maioris parte brevique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:7)
est etiam quoque uti non magno solis ab igni aëra percipiat calidis fervoribus ardor, opportunus ita est si forte et idoneus aër, ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:4)
forsitan et rosea sol alte lampade lucens possideat multum caecis fervoribus ignem circum se, nullo qui sit fulgore notatus, aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:6)
evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:4)
flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur inferior quam sol, tanto magis omnia signa hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:7)
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:9)
qui minus illa queant per magnos aetheris orbis aestibus inter se diversis sidera ferri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:12)
At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aëre multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:1)
nam medio cursu flatus aquilonis et austri distinet aequato caelum discrimine metas propter signiferi posituram totius orbis, annua sol in quo concludit tempora serpens, obliquo terras et caelum lumine lustrans, ut ratio declarat eorum qui loca caeli omnia dispositis signis ornata notarunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:2)
aut etiam, quia sic alternis partibus anni tardius et citius consuerunt confluere ignes, qui faciunt solem certa de surgere parte, propterea fit uti videantur dicere verum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:5)
inde minutatim retro quasi condere lumen debet item, quanto propius iam solis ad ignem labitur ex alia signorum parte per orbem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:2)
ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai consimilem cursusque viam sub sole tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:3)
Solis item quoque defectus lunaeque latebras pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:1)
nam cur luna queat terram secludere solis lumine et a terris altum caput obstruere ei, obiciens caecum radiis ardentibus orbem, tempore eodem aliut facere id non posse putetur corpus, quod cassum labatur lumine semper?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:2)
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION