라틴어 문장 검색

adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 112:1)
recitari deinde senatus consulta iusserunt indicique praemium proposuerunt si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 182:1)
multorum delata nomina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 186:2)
eadem solitudo, quia Romae non respondebant nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia exercere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 191:1)
tot annos esse per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 292:1)
id quoque se in aerarium delaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 335:1)
cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 467:2)
frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior - secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat - mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 493:1)
litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 495:2)
Gentium ab senatu ne crederent confictis criminibus in se quae inimici detulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 501:1)
in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor ad quem delati erant legisset, iuravit senatui contra rem p. esse ut legerentur servarenturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha7)
cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium - nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat - deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria provincia confecta esset si ei videretur exercitum traduceret in Ligures.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 134:1)
attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 112:1)
Euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos quae agerentur, professi erant, tollendos curavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 139:1)
compotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION