라틴어 문장 검색

vitiosum denique tristem reccidit in poenam:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3291)
solus labe caret peccati conditor orbis, ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, solus et exceptus tormentum admittere triste inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi, exsortem dic esse animam crucis atque doloris, si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti, quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3297)
illum forensis gloria, hunc triste raptat classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus12)
nutabat inguen saucium, quae corporis pars vilior longeque sub cordis loco diram fovet libidinem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus23)
innuba femina quae fuerat, coniugis excipit imperium, foedera tristia iussa pati.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum35)
inpavidas lupus inter oves tristis obambulat et rabidum sanguinis inmemor os cohibet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum45)
illum fusile numen execrantem et curvare caput sub expolita aeris materia nefas putantem plebs dirae Babylonis ac tyrannus morti subdiderant, feris dicarant saevis protinus haustibus vorandum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum13)
sumunt arma viri seque minacibus accingunt gladiis, triste canit tuba.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae14)
hostis dirus adest cum duce perfido, infert et validis proelia viribus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae18)
currus tunc et equos telaque naufraga ipsos et proceres et vaga corpora nigrorum videas nare satellitum, arcis iustitium triste tyrannicae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae23)
sunt et spiritibus saepe nocentibus poenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus stagnis ad superos ex Acherunticis, non sicut tenebras de face fulgida surgens Oceano Lucifer inbuit, sed terris Domini de cruce tristibus maior sole novum restituens diem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae37)
sed mox in auras igneis iugalibus curruque raptus e volavit praepete, ne de propinquo sordium contagio dirus quietum mundus afflaret virum olim probatis inclytum ieiuniis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium8)
apicem deinde ardui montis petit, visurus inde conglobatum turbidae fumum ruinae cladis et dirae struem, tectus flagellis multinodis germinis, nato et repente perfruens umbraculo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium37)
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae18)
sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat, dum stupentibus tenebris candidum praestat diem, tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae40)

SEARCH

MENU NAVIGATION