라틴어 문장 검색

felicibus inde ingeniis aperitur iter despectaque Musae colla levant, opibusque fluens et pauper eodem nititur ad fructum studio, cum cernat uterque quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat divitiis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:60)
iam domus haec utroque petit diademata sexu reginasque parit reginarumque maritos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:189)
exultat uterque Theodosius divique tui;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:216)
Ostentare suos prisco si more labores et gentes cuperet vulgo monstrare subactas, certassent utroque pares a cardine laurus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:10)
Multos enim deerrasse memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolarn, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 6:2)
et is tamen vilicum observet ex vicino, sitque utrique proximum horreum, quo conteratur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum clausus locus, quo ferramenta recondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 7:2)
Nam ea caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae utraque perennitatem conditis frumentis adferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 10:2)
Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque solo, ne umorem tramittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:5)
Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut summoveatur curare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 5:2)
Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 6:1)
Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familiae tali poena multaverit, vilicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat et quem ipse sua sponte vinxerit, antequam sciat dominus, non resolvat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 16:2)
Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 1:3)
quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:2)
far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:3)
quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION