라틴어 문장 검색

Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:3)
Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:4)
Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:3)
Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod aurium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:4)
At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:3)
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:1)
Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae possit inolescere, solis halitu torretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:3)
Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:3)
Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:1)
Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:1)
Sed in quibusdam locis recte valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:1)
Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:4)
Amurca minus valentibus infundenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:3)
In quo scrobe destinaveris nuces serere,in eo terram minutam in modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 14:2)
sic et ipsae valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION