라틴어 문장 검색

Sed de his melius coram ut de pluribus vitiis civitatis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 9:2)
Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:1)
Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:4)
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:1)
Nuper quidam - sed melius coram;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 4:1)
Reverere conditores deos et nomina deorum, reverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus sacra.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:1)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
tantum fecisse negato, Nec pudeat coram verba modesta loqui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 149)
sanctaque maiestas et erat venerabile nomen vatibus, et largae saepe dabantur opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 82:3)
illud amicitiae quondam venerabile numen prostat et in quaestu pro meretrice sedet, quo magis admiror, non, ut torrentibus undis, communis vitii te quoque labe trahi, diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 38)
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 827)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
"verba quis auderet coram sene digna rubore dicere?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권38)
est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus et iungimus oscula coram, quantum est, quod desit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:16)
sacra et, sacra altera, patrem fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION