라틴어 문장 검색

Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
denique Tyndaridem raptam belloque subactas Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst ne forte haec per se cogant nos esse fateri, quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:19)
nam solido vincunt ea corpore demum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:3)
nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis tam mortalis erit quam quae manifesta videmus ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:7)
haud igitur possunt tali ratione teneri res in concilium medii cuppedine victae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:8)
adiunxere feras, quia quamvis effera proles officiis debet molliri victa parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:8)
Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:7)
si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges vivendo vincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:10)
Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:1)
nam maiore fide debet reperirier illud, sponte sua veris quod possit vincere falsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:5)
inde redit rabies eadem et furor ille revisit, cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt, nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:18)
Et commiscendo quom semine forte virilem femina vim vicit subita vi corripuitque, tum similes matrum materno semine fiunt, ut patribus patrio.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:1)
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu, vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:4)
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:15)
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION