라틴어 문장 검색

"Propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis, et:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:24)
"Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:175)
Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia aestimentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:4)
Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam cohortabantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:10)
Unde non mirum est, si et nos vitiis detrahentes offendimus plurimos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:1)
In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:20)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)
PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:1)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)
lepra corporis animae vitiis praeferatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:14)
generalis, de vitiis disputatio est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:7)
alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:12)
sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:9)
"Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION