라틴어 문장 검색

Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασισ est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 280:1)
sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγουσ malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 78:4)
omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 208:1)
sint tamen tradita et Latina:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 210:1)
Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 283:2)
de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 353:2)
non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus verbis habeant severitatis et gratiae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:2)
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 60:2)
plurimos libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 96:2)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 106:1)
sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:3)
vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION