라틴어 문장 검색

Pseudolus mihi centuriata habuit capitis comitia, qui illum ad me hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7288)
Plesidippvs Et vos a vestris abduxi negotiis neque id processit qua vos duxi gratia, neque quivi ad portum lenonem prehendere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 21)
Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 436)
At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 494)
nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum, saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 15)
sed hoc, soror, crucior, patrem tuom meumque adeo, unice qui unus civibus ex omnibus probus perhibetur, eum nunc improbi viri officio uti, viris qui tantas apsentibus nostris facit iniurias immerito nosque ab eis abducere volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 110)
mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2127)
nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2130)
age abduce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 19)
Age abduce hasce intro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 141)
Ille qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, quo modo quicque agerem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 210)
Accipe hoc, abduce hasce hinc e conspectu Suras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 6100)
ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3143)
itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장27)
quare vitandum videtur hoc vitium et avertendum, ne fiat quod in multis civitatibus usu solet venire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION