라틴어 문장 검색

Primum autem principium, de quo sermo factus est, est deus gloriosus et sublimis, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:13)
Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'.
(카이사르, 아프리카 전기 57:5)
Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:5)
Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
(카이사르, 내란기, 1권 8:4)
His provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt, ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur.
(카이사르, 내란기, 1권 74:5)
Haec omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat.
(카이사르, 내란기, 2권 17:6)
Is variis hominum sermonibus celeriter augetur.
(카이사르, 내란기, 2권 29:2)
sermones militum;
(카이사르, 내란기, 2권 29:12)
Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit.
(카이사르, 내란기, 3권 18:5)
" Ab eis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt;
(카이사르, 내란기, 3권 18:8)
Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장2)
Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장1)
Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장7)
Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro testimonio sumus dicturi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장8)
Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION