라틴어 문장 검색

movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:1)
aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae acerbum et miserum toti Asiae provinciae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:3)
et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud, quod volet, per adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 323:7)
nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus atque laceratum quam mala mens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:1)
quis porro dubitet vitiis adfectum, propter quem facere honeste pudet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:3)
ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem, non fecit hoc Demosthenes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 192:1)
permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:3)
neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:3)
Hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:8)
Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장2)
At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장2)
Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere, veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장1)
ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장56)
Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장61)
Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION