라틴어 문장 검색

seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, seu quod adusque decem numero crescente venitur, principium spatiis sumitur inde novis, inde patres centum denos secrevit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권70)
hoc luget spatio femina maesta virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권73)
"nunc quoque nulla viro clamabo femina credat!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권307)
ridet amatorem carae nova diva Minervae, nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권466)
melle pater fruitur, liboque infusa calenti iure repertori candida mella damus, femina cur presset, non est rationis opertae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권496)
icitur infirma cornu tenuisse sinistra femina, cum de se nomina fecit aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권557)
seu tamen est taurus sive est hoc femina signum, Iunone invita munus amoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권487)
"o decus, o sacra femina digna domo!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권525)
Gaudeat adversis femina virque tuis . Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . Sitque , quod est rarum , solito defecta favore Fortunae facies invidiosa tuae . Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:2)
Attonitusque seces , ut quos Cybeleia mater Incitat , ad Phrygios vilia membra modos . Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis , Et quatias molli tympana rauca manu . Inque pecus subito Magnae vertare parentis, Victor ut est celeri victaque versa pede . Solaque Limone poenam ne senserit illam, Et tua dente fero viscera carpat equus . Aut ut Cassandreus , domino non mitior illo Saucius ingesta contumuleris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:3)
"O soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:3)
inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:11)
Illa quidem contra, quantum modo femina possit (adspiceres utinam, Saturnia:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:9)
iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:13)
deque viro factus (mirabile) femina septem egerat autumnos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION