라틴어 문장 검색

alias item nationes male quietas ad obsequium redegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 1:3)
amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit, ut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 2:5)
cunctari enim se, ne si superesset, eripere[t] legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:2)
reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 60장 1:1)
Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a uiuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 4:1)
nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 2:4)
tertio gradu propinquos amicosque compluris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:5)
Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e numero principum ciuitatis depoposcerat uelut consiliarios in negotiis publicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 55장 1:1)
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 2:1)
neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis praesidendi munus iniunxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:2)
quo facto proripuit se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie exploratorias appellauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 1:2)
'quare enim ego scio, quam amicam habeas?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:5)
'ergo ego,' inquit, 'nec amicum habeo nec inimicum?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:4)
ergo primi obsequium rumpere ausi Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 2:2)
sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION