라틴어 문장 검색

Interim dic mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 85:2)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
Ita non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, sed ideo maius, quia de- terrere ab illo ne servitus quidem potuit.
(세네카, 행복론, Liber III 87:2)
in iis servus materiam beneficii habet.
(세네카, 행복론, Liber III 92:2)
ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est ;
(세네카, 행복론, Liber III 92:4)
nemo hoc dixit beneficium.
(세네카, 행복론, Liber III 93:2)
beneficium est.
(세네카, 행복론, Liber III 93:4)
Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio praestante.
(세네카, 행복론, Liber III 93:6)
Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam in quod operas locavit, sic servus :
(세네카, 행복론, Liber III 95:2)
ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium est intra domum inventum.
(세네카, 행복론, Liber III 95:3)
Vis scire, quando non sit beneficium ?
(세네카, 행복론, Liber III 96:2)
Inter se contraria sunt beneficium et iniuria ;
(세네카, 행복론, Liber III 97:1)
potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere.
(세네카, 행복론, Liber III 97:2)
Beneficium dominus a servo accipit ?
(세네카, 행복론, Liber III 97:5)
beneficium domino dedit ;
(세네카, 행복론, Liber III 98:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION