라틴어 문장 검색

Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장33)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장34)
Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장54)
Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장59)
et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장60)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장21)
Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장31)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장42)
et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장46)
Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장49)
Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장61)
Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장1)
Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장31)
et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION