라틴어 문장 검색

Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 5:3)
si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:2)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:4)
exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne uulnus quidem aut purgari aut ali possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 4:2)
in qua quaedam obseruatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 4:5)
Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:1)
paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:2)
In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:6)
Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:1)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:1)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:4)
deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:2)
Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:1)
Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION