라틴어 문장 검색

Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:5)
Nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:4)
Vitem laudamus, si fructu palmites onerat, si ipsa pondere ad terram eorum, quae tulit, adminicula deducit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:2)
Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 9:4)
Quid ergo erit, ex quo haec deducantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:3)
Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:2)
Non semper confugiamus ad vetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 13:2)
Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:3)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:3)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 16:3)
Ludit istis animus, non proficit, et philosophiam a fastigio suo deducit in planum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 4:4)
lam medium curru Phoebus diviserat orbem et propior nocti fessas quatiebat habenas obliquo flexam deducens tramite lucem:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:7)
Confugiendum est itaque ad Messalae Corvini, disertissimi viri, illam sententiam pudet imperii.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION