라틴어 문장 검색

Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:2)
Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod ego sponte faciebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:1)
Quid enim aut publice laetius quam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:2)
nam video morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:3)
Honesta consultatio, non expedita sententia.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:2)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)
Quamquam non habeo propositum illum reprehendendi, sed hunc tuendi;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 7:1)
TRAIANUS PLINIO Civitatem Alexandrinam secundum institutionem principum non temere dare proposui.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 71)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Exprimere, domine, verbis non possum, quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam civitatem tribuisse, quamvis secundum institutionem principum non temere eam dare proposuisses.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 101)
Memor ergo propositi tui legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et impleretur publicum officium.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 2:1)
Volebam enim te ipsorum potissimum verbis ea quae erant proposita cognoscere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 5:3)
TRAIANUS PLINIO Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo acquiri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 821)
Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:1)
Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:2)
Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION