라틴어 문장 검색

itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 324:2)
miror autem hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse oratione deprehendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:1)
quo minus id mirere pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:4)
non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus verbis habeant severitatis et gratiae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:2)
sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:3)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
est autem, quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem unquam ullo in loco turpiter.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 15:3)
esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:1)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:5)
aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:1)
quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:3)
nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:1)
namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 176:3)
humerorum raro decens atque contractio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION