라틴어 문장 검색

o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum, totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 34)
ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo dulci distinet a domo, votis ominibusque et precibus vocat curvo nec faciem litore dimovet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 55)
Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessuma munerum ferres, divite me scilicet artium quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum sed non haec mihi vis, nec tibi talium res est aut animus deliciarum egens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 81)
dulce est desipere in loco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 1210)
dulcia sunto et quocumque volent animum auditoris agunto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:2)
omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci lectorem delectando pariterque monendo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:22)
quis circum pagos et circum compita pugnax magna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 124)
quid voveat dulci nutricula maius alumno, qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui gratia, fama, valetudo contingat abunde, et mundus victus non deficiente crumina?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 45)
si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis hoc age deliciis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 613)
te, dulcis amice, reviset cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 74)
quod si me noles usquam discedere, reddes forte latus, nigros angusta fronte capillos, reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 717)
dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens, tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam grata sume manu, neu dulcia differ in annum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1111)
hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae, incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 166)
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1835)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)

SEARCH

MENU NAVIGATION