라틴어 문장 검색

senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 21:1)
circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque ut suum munus tueretur et diceret potius quid fieri vellet quam hostis ex socio factus vi atque armis ageret, respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur, diemque praestituit intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 118:1)
tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 437:1)
revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 488:1)
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 117)
ccidi, revocor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 316)
ego te reduco et revoco ad ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde tibi talenta magna viginti pater det dotis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 334)
Quis me revocat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 253)
revocat me ilico, vocat me ad cenam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3126)
Epidicum quis est qui revocat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 221)
nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas, quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram, quid petam, quid feram, quid foris egerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 23)
Quis me revocat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 410)
Qui me revocat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 230)
me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3146)
Numquam hercle deterrebor quin viderim id quod viderim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 446)

SEARCH

MENU NAVIGATION