라틴어 문장 검색

paulum enim morae damus inter ultimum ac verbum et turpe illud intervallo quodam producimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 365:2)
sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 128:2)
ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 134:1)
quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:3)
in posteriora gestus non dirigitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 252:4)
producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:3)
possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 321:1)
adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 326:1)
nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:1)
Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules numerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:4)
Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:1)
erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:4)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:6)
Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION