라틴어 문장 검색

dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
numquam meus cessabit in poenas furor crescetque semper, quae ferarum immanitas, quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens Titana tantis Aetna fervebit minis?
(세네카, 메데아 7:16)
Poenam putabam:
(세네카, 메데아 8:26)
exigit poenas mare provocatum:
(세네카, 메데아 10:20)
ille si vere cecinit futura, exul errabit Thetidis maritus fulmine et ponto moriens Oileus * * patrioque pendet crimine poenas:
(세네카, 메데아 10:32)
gravior uni poena sedeat coniugis socero mei:
(세네카, 메데아 12:8)
amas adhuc, furiosa, si satis est tibi caelebs Iason, quaere poenarum genus haut usitatum iamque sic temet para:
(세네카, 메데아 14:5)
ex paelice utinam liberos hostis meus aliquos haberet - quicquid ex illo tuum est, Creusa peperit, placuit hoc poenae genus, meritoque placuit:
(세네카, 메데아 14:18)
sterilis in poenas fui - fratri patri que quod sat est, peperi duos.
(세네카, 메데아 14:37)
utinam suorum facinorum poenas luat orbis tyrannus, quem premit turpi iugo morumque vitiis nomen Augustum inquinat!
(세네카, 옥타비아 4:16)
Renovare luctus parce cum fletu pios, manes parentis neve sollicita tuae, graves furoris quae sui poenas dedit.
(세네카, 옥타비아 5:7)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
exere vultus Acheronte tuos poenisque meis pascere, coniunx:
(세네카, 옥타비아 5:28)
saevit in nomen ferus matris tyrannus, obrui meritum cupit, simulacra, titulos destruit matris metu totum per orbem quem dedit poenam in meam puero regendum noster infelix amor.
(세네카, 옥타비아 9:38)
ultrix Erinys impio dignum parat letum tyranno, verbera et turpem fugam poenasque quis et Tantali vincat sitim, dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem Ixionisque membra rapientem rotam.
(세네카, 옥타비아 9:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION