라틴어 문장 검색

quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 62:1)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 184:1)
Sed ea divisa hoc modo dicebantur:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장3)
Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장1)
Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장2)
nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장10)
Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Leptis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum versus finem imperi habrere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장4)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
Ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venumdati, praeda militibus divisa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장11)
cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 9:4)
hunc ipsum, quem agimus, diem cum morte dividimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:4)
dubia semper est et in partem utramque dividitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:2)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION