라틴어 문장 검색

Illic homo est, qui egreditur, leno.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 2103)
iam nunc ego illi egredienti sanguinem exsugam procul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 2105)
heus tu, qui furem captas, egredere ocius, ut tute inspectes aurum lenoni dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3149)
hos percontabor qui hinc egrediuntur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 18)
Atque ipse egreditur intus, periuri caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1213)
perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 39)
et servos illic est eius, qui egreditur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS47)
Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 39)
sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 263)
Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos foras egredere, satis mihi pulchra es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 4107)
sed nimium pol opportune eccam eapse egreditur foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3149)
ubi id audivi, quam egressa huc sum foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 45)
Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장18)
item consonantes sunt, in quibus ab imis auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta verborum claritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장5)
etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION