라틴어 문장 검색

Subito accersitus nuntio magni Iovis Commendat officinam fallaci Dolo, In disciplinam nuper quem receperat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.2)
Nascebatur ex his exercitatio quaedam contemnendae pecuniae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:3)
Ad tantam ἕξιν studio et exercitatione pervenit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 4:1)
nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 8:3)
Apodyterio superpositum est sphaeristerium, quod plura genera exercitationis pluresque circulos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:1)
Caesar et nomen centurionis et commemorationem disciplinae militaris sententiae adiecit, ne omnes eius modi causas revocare ad se videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:4)
Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:2)
quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 1:1)
Si qui autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerceantur;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximum libertum et procuratorem tuum, domine, per omne tempus, quo fuimus una, probum et industrium et diligentem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prosequor, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 851)
... quam ea quae speret instructum commilitio tuo, cuius disciplinae debet, quod indulgentia tua dignus est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 B1)
machinamentum motorium vapore actum, ferrivia, telegraphum, electrica vis, autocinetum, aëroplanum, industriae chimicae, medicina hodierna, disciplina informatica ac recentiore tempore digitalis rerum commutatio, ars robotica, biotechnologiae et nanotechnologiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:3)
Magni aestimare debemus gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in nuntiis vulgandis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:7)
104. Attamen ignorare non possumus atomicam vim, biotechnologiam, disciplinam informaticam, ipsius nostri DNA, compendiariis litteris sic appellati, cognitionem aliasque facultates quas acquisivimus, nobis formidandum imperium praebere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:1)
creandi ingenium, futuri prospectus, explicatio facultatum, bonorum exercitatio, cum aliis communicatio, adorationis consuetudo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION