라틴어 문장 검색

Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:4)
Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se servos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:1)
Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea cum Fabio et Pedio fuerant… et [a] Trebonio transfugerant.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:2)
Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:3)
Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:8)
Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:5)
'Utinam quidem di inmortales fecissent ut tuus potius miles quam Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 17:2)
Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:8)
milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:10)
Is suscepto officio largitionem in militem auget;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 4:4)
Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:4)
Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:1)
Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:3)
Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:6)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION