라틴어 문장 검색

Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec varietate fortunae perterritus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 12:5)
" Non magis quam ille, qui pulchris rebus inpenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 7:3)
accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:3)
Non est formonsa, cuius crus laudatur aut brachium, sed illa, cuius universa facies admirationem partibus singulis abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:5)
Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem, si imaginem meam peteres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:1)
Exemplar, scilicet, ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 9:8)
Errare mihi visus est, qui dixit gratior et pulchro veniens e corpore virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 2:1)
formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 2:5)
Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:1)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:1)
alius formosus, alius deformis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 34:5)
Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:4)
Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:3)
Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION