라틴어 문장 검색

At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장1)
Exim diversi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris et victis gravis poenas, in deditionem venienti paratam clementiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장1)
quis inpugnandus agger, ut si murum succederent, gravibus superne ictibus conflictabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장7)
eorum quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, gravia tamen et saeva damna intulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장7)
grave moderationi suae tot eligere, tot differre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장5)
languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장6)
Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam perculisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장1)
id signum perculsi fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장8)
Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque pestis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장1)
adulterii graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur suasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장9)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
visuque et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravi- tatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam effugerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장6)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
Eodem anno gravibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장1)
Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti gravem casum miseratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION