라틴어 문장 검색

Satis est enim in ceteris artificiis percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse percipere animo et memoria custodire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 127:1)
sed post animadverti hoc esse in hoc viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 154:2)
Nam si forte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem principio, quis esset imperator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:1)
nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:5)
Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:1)
nisi forte existimatis a M'. Curio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam ob rem postumo non nato Curium tamen heredem Coponi esse oporteret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:7)
est enim, ne forte nescias, heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus [se] ius civile, quod nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum et ad artem facilem redacturum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:6)
Adrisit hic Crassus leniter et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:1)
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:4)
"forte evenit ut in Privernati essemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:2)
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:1)
post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:9)
ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:3)
' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION