라틴어 문장 검색

Circumvenit, inquit, arbitrum, qui inter me atque se integre iudicaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 2:2)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)
Si vero non erunt muta convivia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:3)
Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 25:1)
Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:3)
Sed de his singuli, ut volunt, iudicent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:1)
quarta palatum tenet, quo de gustatibus iudicatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:4)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
ergo videre oculorum est iudicare rationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:3)
Advocandus est igitur sensus alter, ut odor iudicet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:2)
hic tactus consulendus est qui potest de pondere iudicare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:4)
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:41)
Vanam spem mortis honestae Concipis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:37)
sit Scaeva relicti Caesaris exemplum potius, quam mortis honestae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:75)
evertitque arces respectus honesti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION