라틴어 문장 검색

Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter - non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:1)
Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:1)
Negabatur ex auctoritate publica fecisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 2:1)
Ero enim vel cautior in continendo vel constantior in edendo, si huc vel illuc auctoritas tua accesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 4:2)
Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit, et quamvis neminem auctoritate traxisset, constanter in sententia mansit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:2)
Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:3)
Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:1)
sed cum suspecta virtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nulla, nulla militibus verecundia, nusquam imperium nusquam obsequium, omnia soluta turbata atquc etiam in contrarium versa, postremo obliviscenda magis quam tenenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 7:2)
Tum illi quoque qui auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reliquerunt sententiam ab ipso auctore desertam, secutique sunt quasi transfugam quem ducem sequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 25:1)
Nam quotus quisque vel aetati alterius vel auctoritati ut minor cedit?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:2)
Tanta gratia tanta auctoritas in una vilissima tunica, mitto apud vulgus, quod vilius tunica, sed apud quosdam graves homines;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 3:1)
Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri cum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 1:1)
me certe iuvat, primum quod te tam tractabilem video, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, ut vel auctoritati meae pareas vel precibus indulgeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 243)
neque putavi posse me in eo, quod auctoritatem tuam posceret, exemplis esse contentum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION