라틴어 문장 검색

metarum instar erant hinc nudo robore quercus, olim omnis exuta comas, hinc saxeus umbo, arbiter agricolis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권133)
speravit flexae circum compendia metae interius ductis Phoebeius augur habenis anticipasse viam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권175)
mox Chromis Hippodamum metae interioris ad orbem viribus Herculeis et toto robore patris axe tenet prenso, luctantur abire iugales nequiquam frenosque et colla rigentia tendunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권188)
erigit adsuetum dextrae certamen, et alte sustentans rigidumque latus fortesque lacertos consulit ac vasto contorquet turbine, et ipse prosequitur, fugit horrendo per inania saltu iamque procul meminit dextrae servatque tenorem discus, nec dubia iunctave Menesthea victum transabiit meta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권271)
"quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis, quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis, quae pacem magis hora velit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권95)
"- venisti tamen et miseris comes additus armis, et cum te tellus fatalisque hora vocaret, tu Tyrias acies adversaque signa vacasti sternere;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권98)
alias nova suggere vires, Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo, fatalem populis ultro poscentibus horam admovet atra dies, Stygiisque emissa tenebris Mors fruitur caelo bellatoremque volando campum operit nigroque viros invitat hiatu, nil vulgare legens, sed quae dignissima vita funera, praecipuos annis animisque cruento ungue notat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권159)
Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 049)
Solet hora, quod multi anni abstulerint, reddere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 722)
Etiam illa hora qua adclamant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 7:2)
Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 4:2)
Et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum in- scriptione eiusmodi:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:13)
Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:1)
Tu mihi metas et scaenam et pulverem et harenam suspiras.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:13)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION