라틴어 문장 검색

ergo operum fidens non protinus horrida campi iugera, sed caelo dextram metitur, humique pressus utroque genu collecto sanguine discum ipse super sese rotat atque in nubila condit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권261)
clamorem Inachidae, quantum non litora, tollunt, non nemora, illum ab humo conantem ut vidit Adrastus tollentemque manus et non toleranda parantem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권313)
nil frangitur heros, ramumque oblatumque manu thoraca repellit vociferans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권321)
deficit obsessus soloque pudore repugnat, tandem pectus humi pronamque extensus in alvum sternitur, ac longo maestus post tempore surgit, turpia signata linquens vestigia terra, palmam autem dextra laevaque nitentia dono arma ferens Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권346)
"sonat orbe recusso discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus, at si ipsi rabies ferrique insana voluptas qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem, nunc lenis belli nostraque remittitur ira."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권7)
ipse levat gravidas et humum fractura parentum ubera, suceiduasque adportat matribus agnas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권187)
ecce truces oculos sordentibus obsita canis exsangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis egreditur magna eum maiestate malorum, hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권224)
ecce alte praeceps humus ore profundo dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae, illum ingens haurit specus et transire parantes mergit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권386)
exstincto tamen indecerptus in ore augurii perdurat honos, obscuraque fronti vitta manet, ramumque tenet morientis olivae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권47)
"currus humus impia sorbet armaque bellantesque viros;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권73)
"an istos vel sua portet humus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권14)
ille cadens, nondum conamine adempto, truncus in excelsis spectat sua bracchia ramis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권123)
sed maiore super, quam stabat, pondere victa solvitur, et qua stagna subit radice quibusque arentem mordebat humum, demissa superne iniecit sese trepido ripamque, nec ultra passa virum subitae vallavit ponte ruinae, huc undae coeunt, et ineluctabile caeno verticibusque cavis sidit crescitque barathrum, iamque umeros, iam colla ducis sinuosa vorago circuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권221)
"hunc sine me - non plura petam - fidissime Dorceu, sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis et similes cultus et frena sonantia iactat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권351)
Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권38)

SEARCH

MENU NAVIGATION