라틴어 문장 검색

hic audet contionari et in rostris conventum populi favoremque miratur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5084)
sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, sicut est usus in primo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 12)
nam Quirinum Romulum accipere non possumus, quia Gangaridas penitus ignoravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 277)
de Gargaris supra dictum "et ipsa suas mirantur Gargara messes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2692)
atque inmemor herbae 'herbae' pro 'herbarum', ut ipse "inmemor herbarum quos est mirata iuvenca" et rursum "carpit enim vires paulatim uritque videndo femina nec ne- morum patitur meminisse nec herbae". ergo (ut) hic vel amore vel miraculo carminis oblivionem herbae factam dicit, ita illic occupa- tione morbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4981)
mores quia castae sunt, ut "illum adeo placuisse apibus mirabere morem";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 51)
speluncisque lacus clausos l. s. i. 'mirans' per omnia subaudimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3631)
"Quod ipsum explorare et eruere sine univcrsitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:3)
"Nec mireris, si deum non vides:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:18)
"Sed enim deus actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:25)
"Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt interire, caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepisse, desinere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:2)
"Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:26)
"Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:8)
"Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:8)
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION