라틴어 문장 검색

namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장40)
Itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imagines efficit horarum et dierum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장42)
M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 8:1)
Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:3)
Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?
(아풀레이우스, 변명 14:1)
illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:2)
Sed sicut vir imago est Dei, ita et mulier imago dicitur viri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:19)
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:4)
imagine gavdet ignarus erat veritatis, sed triumphorum imagine delectabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7302)
si numqvam fallat imago nulla enim res ita decipit, quemadmodum imago:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 271)
Sin autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, naturae imagine utendum est nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni quem iam dudum quaero et ad quem cupio pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 107:2)
tristis imago severa, terribilis, ut supra et turbida terret imago.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6951)
ergo ut solet, imaginem τη`ν φαντασίαν, ut est et plurima mortis imago:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5572)
Quid Democritus, qui tum imagines eorumque circumitus in deorum numero refert, tum illam naturam quae imagines fundat ac mittat, tum sententiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo errore versatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:5)
Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo videat animo sed etiam sic tractet ut manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem στερέμνια appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere quae sit et beata natura et aeterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION