라틴어 문장 검색

" Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 24:4)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)
Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua rapiunt nec regressum relinquunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:1)
rapiat illum oportet et ad imum agat pondus suum et vitiorum natura proclivis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:3)
" inquit, " vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:2)
post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto iam corpore adfunditur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:3)
illa est ira, quae rationem trans- silit, quae secum rapit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:4)
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:2)
" At morbi doloresque incurrunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 152:4)
Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:1)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Hinc te illo furor rapiet, illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus continuabitur rabies.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 169:6)
propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argen- tumque in cinere urbium scrutentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:4)
rapi eum Vedius iussit ne vulgari quidem more periturum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:3)
Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION