라틴어 문장 검색

Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:1)
Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 26:2)
Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:4)
Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:1)
Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 8:2)
potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 8:4)
In hoc tam discors turba consentiet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:5)
Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 6:2)
"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:1)
Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:2)
Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium,-sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 70:4)
Transeo pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam discurritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:3)
Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:6)
Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:3)
Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION