라틴어 문장 검색

partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 131:1)
primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus , proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 169:1)
Nam laetabatur intelligens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장3)
At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animaduertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장12)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
Romani ex improuiso pulueris vim magnam animaduertunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장1)
Interim Metellus cum acerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein conuerso equo animaduertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat popularis esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장8)
Eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pauidos animaduerteres;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장6)
Miraberis, inquam, cum animadverteris Atriden Priamumque et saevom ambobus Achillen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 31:2)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)
Id quod nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:1)
"non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio:"
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 15:7)
Animaduerte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 11:7)
si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION