라틴어 문장 검색

nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:2)
curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 408:1)
fuere qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 610:1)
sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 601:1)
cum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates qui eam rem interpretaretur ex hostibus captus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha4)
cui cum se maesta turba ad pedes principumque orationem necessitate ultima expressam fletus mulierum ac puerorum, qui exsilii comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 30:1)
quod cum et parvum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 173:1)
dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 18:1)
erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 311:1)
consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 100:1)
An, si eadem superbia qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni diceretis et hane urbem templa delubra fines aquas Samnitium esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 125:1)
deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 369:1)
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 45:1)
quo animadverso consensu Volumnius quoniam in collegae voluntate interpretanda inquit erravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 251:1)
nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur, et, ut a confessis, res extemplo repetuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 170:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION