라틴어 문장 검색

"veniemus enim, quo limite cuncti, qua licet ire via;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권140)
ducitur amisso qualis consorte laborum deserit inceptum media inter iugera sulcum taurus iners colloque iugum deforme remisso parte trahit, partem lacrimans sustentat arator.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권47)
- Tydeus ille solo, modo cui Thebana sequenti agmina, sive gradus seu frena effunderet, ingens limes utrimque datus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권91)
illos violentia saevi gurgitis infelixque iugi concordia mergit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권147)
iacet ipse procul, qua mixta supremum Ismenon primi mutant confinia ponti, fluctivagam sic saepe domum madidosque penates Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos, mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis limite non uno, liquidum qua subter eunti lucet iter, miseri nequaquam funera nati vestigat, plangitque tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권171)
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)
dat sponte locum Thebana iuventus, natorum memores, intentaque tela retorquent, sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas, illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum laudant, et tacito ducunt suspiria voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권308)
"tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandi ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque natus, ad Eleas melior quis surgere palmas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권89)
Parte alia segnes magno satus Hercule vastat Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento limite turba subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권123)
stratus humo gelida subter iuga fida rotasque Calpetus Aonios gramen gentile metentes proflatu terrebat equos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권134)
"venit alma salus, sed limite duro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권270)
non verba magis suadentia frangunt accensos, sumptisque semel conatibus obstant, quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes, ut periisse preces geminoque ad proelia fusos pulvere cornipedes explorarique furentum in digitis amenta videt, fugit omnia linquens, castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem conversumque iugo propellit Ariona:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권234)
desiluitque polo, niveus sub nubibus atris quamquam maesta deae sequitur vestigia limes, vix steterat campo, subita mansuescere pace agmina sentirique nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권251)
quotiens amissus eunti limes, et errantem comitis solacia flammae destituunt gelidaequa facem vicere tenebrae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권114)
sed pulvere crasso caligare diem et Tyrios iuga perdere montes aspicit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권330)

SEARCH

MENU NAVIGATION