라틴어 문장 검색

Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei reddere, quaeque tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc per otium iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 16:1)
Interdum iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum discordantibus ventis digeruntur, non numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 6:2)
Vereor ne videar non rogare sed cogere, si precibus eius meas iunxero;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:1)
iungam tamen tanto plenius et effusius, quanto ipsum acrius severiusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rosianum Geminum, domine, artissimo vinculo mecum tua in me beneficia iunxerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 261)
TRAIANUS PLINIO Libellus Apamenorum, quem epistulae tuae iunxeras, remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter quae videri volunt eos, qui pro consulibus hanc provinciam obtinuerunt, abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum ipse ut eas inspiceres non recusaverint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 481)
Quod ego sic roganti praestandum putavi, ita tamen ut missurum me notum accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libellum his epistulis iunxi, quo facilius velut audita utraque parte dispiceres, quid statuendum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 592)
Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 60 2:2)
Dion dedit, quem huic epistulae iunxi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 6:5)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea, quae mihi et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem tuam salutemque, ut preces suas ad te perferrem, fas non putavi negare acceptumque ab iis libellum huic epistulae iunxi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 831)
TRAIANUS PLINIO Amisenos, quorum libellum epistulae tuae iunxeras, si legibus istorum, quibus beneficio foederis utuntur, concessum est eranum habere, possumus quo minus habeant non impedire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 931)
Necte comam myrto, maternas iunge columbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 218)
Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 313)
Nec femori committe femur nec crure cohaere Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 429)
Si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 136)

SEARCH

MENU NAVIGATION